Index: Latin Vulgate

 

Hosea 5

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14]

5:1 audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor

5:2 et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum

5:3 ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel

5:4 non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt

5:5 et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis

5:6 in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis

5:7 in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis

5:8 clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin

5:9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem

5:10 facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam

5:11 calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem

5:12 et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda

5:13 et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum

5:14 quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat

5:15 vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase