Index: Latin Vulgate

 

Hosea 4

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14]

4:1 audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra

4:2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit

4:3 propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur

4:4 verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti

4:5 et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam

4:6 conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego

4:7 secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo

4:8 peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum

4:9 et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei

4:10 et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo

4:11 fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor

4:12 populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo

4:13 super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt

4:14 non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit

4:15 si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus

4:16 quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine

4:17 particeps idolorum Ephraim dimitte eum

4:18 separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius

4:19 ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase