Index: Latin Vulgate

 

Job 29

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31] [32] [33] [34] [35] [36] [37] [38] [39] [40] [41] [42]

29:1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit

29:2 quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me

29:3 quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris

29:4 sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo

29:5 quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei

29:6 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei

29:7 quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi

29:8 videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant

29:9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo

29:10 vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat

29:11 auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi

29:12 quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor

29:13 benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum

29:14 iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo

29:15 oculus fui caeco et pes claudo

29:16 pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam

29:17 conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam

29:18 dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies

29:19 radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea

29:20 gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur

29:21 qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum

29:22 verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum

29:23 expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum

29:24 si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram

29:25 si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase