Index: Latin Vulgate

 

Job 10

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29] [30] [31] [32] [33] [34] [35] [36] [37] [38] [39] [40] [41] [42]

10:1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae

10:2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices

10:3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves

10:4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis

10:5 numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora

10:6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris

10:7 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere

10:8 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me

10:9 memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me

10:10 nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti

10:11 pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me

10:12 vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum

10:13 licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris

10:14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris

10:15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria

10:16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias

10:17 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me

10:18 quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret

10:19 fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum

10:20 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum

10:21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine

10:22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase