Index: Latin Vulgate

 

1 Thessalonians 4

[1] [2] [3] [4] [5]

4:1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis

4:2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum

4:3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra

4:4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore

4:5 non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum

4:6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus

4:7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione

4:8 itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis

4:9 de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem

4:10 etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis

4:11 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis

4:12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis

4:13 nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent

4:14 si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo

4:15 hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt

4:16 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi

4:17 deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus

4:18 itaque consolamini invicem in verbis istis

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase