Index: Latin Vulgate

 

Romans 13

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16]

13:1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt

13:2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt

13:3 nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa

13:4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit

13:5 ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam

13:6 ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes

13:7 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem

13:8 nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit

13:9 nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum

13:10 dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio

13:11 et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus

13:12 nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis

13:13 sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione

13:14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase