Index: Latin Vulgate

 

Mark 2

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16]

2:1 et iterum intravit Capharnaum post dies

2:2 et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum

2:3 et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur

2:4 et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat

2:5 cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata

2:6 erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis

2:7 quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus

2:8 quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris

2:9 quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula

2:10 ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico

2:11 tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam

2:12 et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus

2:13 et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos

2:14 et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum

2:15 et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum

2:16 et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester

2:17 hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores

2:18 et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant

2:19 et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare

2:20 venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die

2:21 nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit

2:22 et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet

2:23 et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas

2:24 Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet

2:25 et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant

2:26 quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant

2:27 et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum

2:28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase