Index: Latin Vulgate

 

Matthew 18

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28]

18:1 in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum

18:2 et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum

18:3 et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum

18:4 quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum

18:5 et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit

18:6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris

18:7 vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit

18:8 si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum

18:9 et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

18:10 videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est

18:11 venit enim Filius hominis salvare quod perierat

18:12 quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit

18:13 et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt

18:14 sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis

18:15 si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum

18:16 si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum

18:17 quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus

18:18 amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo

18:19 iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est

18:20 ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum

18:21 tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies

18:22 dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies

18:23 ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis

18:24 et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta

18:25 cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi

18:26 procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi

18:27 misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei

18:28 egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes

18:29 et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi

18:30 ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum

18:31 videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant

18:32 tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me

18:33 non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum

18:34 et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum

18:35 sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase