Index: Latin Vulgate

 

Song of Solomon 5

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8]

5:1 veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi

5:2 ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium

5:3 expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos

5:4 dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum eius

5:5 surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima

5:6 pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi

5:7 invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum

5:8 adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo

5:9 qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos

5:10 dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus

5:11 caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum nigrae quasi corvus

5:12 oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima

5:13 genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam

5:14 manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter eius eburneus distinctus sapphyris

5:15 crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri

5:16 guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem

5:17 quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase