Index: Latin Vulgate

 

1 Chronicles 8

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22] [23] [24] [25] [26] [27] [28] [29]

8:1 Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium

8:2 Nuaha quartum et Rapha quintum

8:3 fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud

8:4 Abisue quoque et Neman et Ahoe

8:5 sed et Gera et Sephuphan et Uram

8:6 hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath

8:7 Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud

8:8 porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas

8:9 genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom

8:10 Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis

8:11 Meusim vero genuit Abitob et Elphaal

8:12 porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius

8:13 Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth

8:14 et Haio et Sesac et Ierimoth

8:15 et Zabadia et Arod et Eder

8:16 Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria

8:17 et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber

8:18 et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal

8:19 et Iacim et Zechri et Zabdi

8:20 et Helioenai et Selethai et Helihel

8:21 et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei

8:22 et Iesphan et Heber et Helihel

8:23 et Abdon et Zechri et Hanan

8:24 et Anania et Ailam et Anathothia

8:25 et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac

8:26 et Samsari et Sooria et Otholia

8:27 et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam

8:28 hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem

8:29 in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha

8:30 filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab

8:31 Gedor quoque et Ahio et Zacher

8:32 et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis

8:33 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal

8:34 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha

8:35 filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz

8:36 et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa

8:37 et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel

8:38 porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel

8:39 filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius

8:40 fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase